- MONBASON
- MONBASONnomen illustris in Gallia familae, quae Rohaneae stirpis ramus est. Cum enim Alanus VI. Rohaneus duos suscepisset filios Alanum VII. et Eonem; illô genitus est Iohannes II. gener Philippi Eburovicensis Regis Navarreni, et mortius A. C. 1395. Hic communis pater fuit duarum item linearum: Nam ex Alano VIII. primogenito, reliqui Vicecomites de Rohan Comites de Porhoet et Principes de Leon, descenderunt, donec ea linea praeteritô saeculô deficeret. Ex Carolo, filio minori, omnes reliqui descendunt, ita quidem, ut observetur, Ludovicum Caroli filium genuisse Ludovicum cognomine Magnum et Petrum: quorum hic Dnus do Gie Marescallus Franciae, pater fuit Caroli Dni de Gie et du Verger, cuius posteritas in neptibus defecit ac Petri Dn. de Fontenay, Annae, heredis primsrii Rohanei rami, mariti, in cuius posteris iterum Vicecomitum de Rohan Principis de Leon et Dn. de Soubizen titulus continuatus est, usque ad Henricum Ducem, qui lineam clausit, A. C. 1638. Ille, nempe Ludovicus Magnus, Dominos sevit, vel, uti nunc vocantur, Principes de Guimene, Duces de Monthazon et Comites de Rochefort, hodieque superstites; e quibus mediorum series haec est. Ludovicus IV. de Rohan Dn. de Guimene et Montbason, genuit ex Maria (filia Iohannis III. Vicecomitis de Rohan) Ludovicum V. de Rohan Dn. de Guimene, maritum Margaretae de Laval (Guidone XIV. Comite de Laval, qui obiit A. C. 1531. genitae) et ex ea patrem Ludovici VI. de Roban Dn. de Guimene Comitis de Montbazon: quô, et Renatâ Dn. du Verger (filia Francisci de Rohan Dn. de Gie) natus Heroules de Rohan, Dux de Montbazon creatus, obiit A. C. 1654. Ei, ex Magdalena de Lenoncourt, genitus Ludovicus de Rohan, Princeps de Guimene, Dux de Montbason, iunxit sibi Annam de Rohan (Principem deGuimene Comitem de Montauban Petri Rohanei filiam) atque ex ea suscepit Carolum Rohaneum Ducem de Mantbason, (cui Iohanna Armanda Schombergia nupsit) et Ludovicum, Chevalier de Rohan dictum. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Part. 2. p. 6. Vide etiam infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.